- LAMPADION
- LAMPADIONGraece Λαμπάδιον, genus capillamenti, qpud Dicaearchum in Vita Graec. Τὸ δε τρίχωμα ζανθὸν ἀναδεδεμόνον μέχρι τῆς κορυφῆς, ὃ δη καλεῖται ὑπὸ τῶν ἐγχορίων λαμπάδιον, Capillamentum flavum implaxum usque ad verticem, quod ab incolis dicitur lampadiont. Aflammae, ut videtur, similitudine, quae uti sensim acuminantur, ita istiusmodi capillorum structura in verticem πυργηδὸν, turris instar, concumulabatur: cuiusmodi turritum galeatumque verticem sic Prudent. describit Psychom. ubi de Superbia loquitur, v. 183. et seqq.Turritum tortis caput accumulârat in altumCrinibus, exstructos augeret ut additae cirrosCongeries, celsumque apicem frons ardua ferret.In eundem graviter invehitur Tertullian. de Vel. Virg. et Hier. l. 2. Ep. 18. Videplura apud C. Paschal. Coron. l. 1. c. 5. et hîc passim, ubide Capillatura, Capillis, Corona etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.